TALIA seu TALEA

TALIA seu TALEA
TALIA, seu TALEA
apud Tertullian. de Pallio c. 5. ubi de transitu a toga ad pallium, nullô taedio constat, adeo nec artifice necesse est, qui pridie rugas ab exordie formet, et inde deducat in talias etc. ruga est in longum deducta ac directa, a similitudine taliarum: prius enim in toga rugae illae formabantur, deinde in talias deducebantur. Est autem talia proprie arbors ramus, ex utraque parte aequaliter praecisus, Graecis χίδα aut χίζα, seu brevis baculus utrmque pariter crassus, unde taliare scindere est, Graece χίζειν. Ad eius similitudinem χιζίαι Graecis appellantur hon ines crassi et compacti, εν μικρῷ παχεῖς, qualem Dicaearchus Herculem fuisse scribit, apud Clementem in Protreptico. Hodieque taliam Galli vocant τὴν τοῦ ςώματος χέσιν, et bellae taliae homines dicunt, bene formatos et corpulentos, Caesuram quoque Latini dixêre. Lucretius, l. 3. v. 220.
Extima membrorum cireum caesura tamen se
Incolumem praestat ——
Ubi caesura idem quod talia et χίζα. Sic ergo rugarum in veste partem eminentem ac protuberantem, quae et stria vocabatur, taliam appellavit Tertullianus, quia Graeci χίδαι etiam nuncupârunt, ut ex Hesychio discimus, Salmas. ad Tertullian. d. l. Sed et Taleam seu Taliam, vulgo taille, Galli appellant tesseram ligneam in duas partes fissam, in quarum utraque debitum continetur transversaria quâdam caesurâ denotatum, alterâ penes emptorem, alterâ penes venditorem vel ureditorem remanente; de qua vocis notione vide Car. du Fresne Glossar. in hâc voce: ut et in Tallia, quod praestationis genus est, hinc nomen nactum; infra quoqueve aliquid voce Tenus. Diminutivum Taleola; nnde Taleolae militares, de quibus infra vide, voce Vigli.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”